monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXVI <<<     >>> XXVIII

Caput XXVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Restat una causa, de qua dicere coeperam, qua utile putatur, ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum inruat vel blandiente voluptate vel dolore saeviente. Quam causam si voluerimus admittere, eo usque progressa perveniet, ut hortandi sint homines tunc se potius interimere, cum lavacro sanctae regenerationis abluti universorum remissionem acceperint peccatorum.
2 Tunc enim tempus est cavendi omnia futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Quod si morte spontanea recte fit, cur non tunc potissimum fit? Cur baptizatus sibi quisque parcit? Cur liberatum caput tot rursus vitae huius periculis inserit, cum sit facillimae potestatis inlata sibi nece omnia devitare scriptumque sit: "Qui amat periculum, incidet in illud?" Cur ergo amantur tot et tanta pericula vel certe, etiamsi non amantur, suscipiuntur, cum manet in hac vita, cui abscedere licitum est?
3 An vero tam insulsa perversitas cor evertit et a consideratione veritatis avertit, ut, si se quisque interimere debet, ne unius captivantis dominatu conruat in peccatum, vivendum sibi existimet, ut ipsum perferat mundum per omnes horas temptationibus plenum, et talibus, qualis sub uno domino formidatur, et innumerabilibus ceteris, sine quibus haec vita non ducitur?
4 Quid igitur causae est, cur in eis exhortationibus tempora consumamus, quibus baptizatos adloquendo studemus accendere sive ad virginalem integritatem sive ad continentiam vidualem sive ad ipsam tori coniugalis fidem, cum habeamus meliora et ab omnibus peccandi periculis remota compendia, ut, quibuscumque post remissionem recentissimam peccatorum adripiendam mortem sibique ingerendam persuadere potuerimus, eos ad Dominum saniores purioresque mittamus?
5 Porro si, quisquis hoc adgrediendum et suadendum putat, non dico desipit, sed insanit: qua tandem fronte homini dicit: "Interfice te, ne parvis tuis peccatis adicias gravius, dum vivis sub domino barbaris moribus inpudico,"
qui non potest nisi sceleratissime dicere: "Interfice te peccatis tuis omnibus absolutis, ne rursus talia vel etiam peiora committas, dum vivis in mundo tot inpuris voluptatibus inlecebroso, tot nefandis crudelitatibus furioso, tot erroribus et terroribus inimico?" Hoc quia nefas est dicere, nefas est profecto se occidere.
6 Nam si hoc sponte faciendi ulla causa iusta esse posset, procul dubio iustior quam ista non esset. Quia vero nec ista est, ergo nulla est.